menu
Chile

Prueba de video de youtube en el campo Bajada

27/07/2009
John Torres

Para evitar problemas con la diagramación, se debe usar otra manera de colocar el texto en el campo TEXTO. Se debe presionar el botón que dice HTML e ingresar el contenido, separando los párrafos con dos <br><br> y en el script del youtube colocar en ancho 392 y 317 de alto.  

Sed Allobroges diu in incerto habuere quidnam consili caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe uictoriae, at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis uoluentibus, tandem uicit fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio

Sangae, cuius patrocinio ciuitas plurimum utebatur, rem omnem uti cognouerant aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis praecipit ut studium coniurationis uehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam uti eos quam maxime manifestos habeant.

Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac ueluti per dementiam cuncta simul agebant: nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in uincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei prouinciae legatus praeerat.





> ¿Cómo publicitarse aquí?
Noticias
Noticias.